![cover image](https://wikiwandv2-19431.kxcdn.com/_next/image?url=https://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/0/03/Harold_Macmillan.jpg/640px-Harold_Macmillan.jpg&w=640&q=50)
Haroldus Macmillan
From Wikipedia, the free encyclopedia
Haroldus Macmillan, vulgo plene Maurice Harold Macmillan (Londinii natus Chelsea in regione urbana die 10 Februarii 1894; mortuus ad Chelwood Gate Sussexiae die 29 Decembris 1986) fuit politicus Anglicus factionis conservatricis? et primus minister Britanniarum Regni a die 11 Ianuarii 1957 usque ad diem 19 Octobris 1963.
![Haroldus Macmillan: imago](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/0/03/Harold_Macmillan.jpg/640px-Harold_Macmillan.jpg)
Obitus: 29 Decembris 1986; Sussexia
Patria: Britanniarum Regnum
Familia
Coniunx: Dorothy Macmillan
Proles: Maurice Macmillan, Caroline Faber, Catherine Macmillan, Sarah Heath
Memoria
![Thumb image](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/2/2b/The_National_Archives_UK_-_CO_1069-1-5.jpg/640px-The_National_Archives_UK_-_CO_1069-1-5.jpg)
Macmillan iuvenis Ronaldum Knox paedagogum habuit. Alumnus fuit Collegii Etonensis atque deinde Collegii de Balliolo apud Oxonienses, a quo sine lauris discessit ut primo bello mundano pugnaret. Ab anno 1924 usque ad annum 1929 et iterum ab anno 1931 usque ad annum 1964 legatus fuit apud Parlamentum Britannicum. Secretarius civicus ab aviatione a die 25 Maii 1945 ad 26 Iulii eiusdem anni, minister ab habitatione a die 30 Octobris 1951 ad 19 Octobris 1954, minister a munitione ab eodem die ad 7 Aprilis 1955, secretario civico rerum externarum ab eo die ad 20 Decembris 1955, cancellarius scaccarii (id est aerarii minister) inde usque ad diem 13 Ianuarii 1957 bene meruit.