Guan Lu
magus / From Wikipedia, the free encyclopedia
Guan Lu sive litteris Sinicis 管輅 (natus anno fere 209; mortuus fere 256) fuit philosophus, libri Yijing eruditus, et fortasse samanaeus Sinarum. Imperante Cao Fang in regno Cao Wei florebat. Vita eius in opere historico Sanguo zhi breviter, in recensione aucta Sanguozhi zhu(en) longius narratur. Res ut videtur fictae de eo in mythistoria Sānguó yǎnyì legendae sunt (cap. 69, 106, 107).
Guan Lu in pago Pingyuan(en) provinciae Xantoniae natus est. Praedixisse refertur res graves anno 249 ineunte gestas, scilicet rebellionem Sima Yi mortemque tam ducis exercituum Cao Shuang quam sectatorum huius Deng Yang et He Yan.