Georgius Leancă
politicus Moldaviae / From Wikipedia, the free encyclopedia
Georgius, vulgo Iurie Leancă (ad Cimișlia natus die 20 Octobris 1963) est politicus Moldaviae et ab anno 2013 ad 2015 primus minister.
Georgius Leancă alumnus est Instituti Nationalis Coniunctionum Internationalium Moscuensis (MGIMO). E quo absolutus iuxta ministerium rerum externarum Sovieticum operam dedit, Bucarestae apud legationem Sovieticam anno 1989 degens. Ab anno 1993 se ad ministerium rerum externarum Moldavicum iunxit et Vasingtoniae usque ad annum 1997 minister consiliarius meruit. In rectione Moldaviae annis 1998-2001 minister vicarius rerum externarum fuit atque a die 27 Iulii ad 4 Septembris 2001 locum tenuit pro ministro futuro. Ab anno 2009 sodalis est factionis liberalis democraticae. Minister rerum externarum et pro integratione Europaea die 25 Septembris 2009 factus est, primo ministro Vlad Filat. Id officium usque ad 30 Maii 2013 tenuit, quo die, successor eodem Filat, primus minister electus est. Consilio ministrorum ab eo proposito a legatis parlamenti reiecto, officium primi ministri die 14 Februarii 2015 reliquit, successore Cyrillo Gaburici. Die 9 Ianuarii 2018 primus minister vicarius ab integratione Europaea factus est, primo ministro Paulo Filip.