Georgius Kondratjuk
From Wikipedia, the free encyclopedia
Georgius Basilii filius Kondratjuk (Russice Юрий Васильевич Кондратюк, tr. Jurij Vasil'evič Kondratjuk; Ucrainice Юрій Васильович Кондратюк, tr. Jurij Vasyl'ovyč Kondratjuk), vero nomine Alexander Ignatii filius Šargej (Russice Александр Игнатьевич Шаргей, tr. Aleksandr Ignat'evič Šargej; Ucrainice Олександр Гнатович Шаргей, tr. Oleksandr Hnatovyč Šarhej), natus die 21 Iunii 1897 Poltavae (tunc Imperii Russici, nunc Ucrainae), mortuus fortasse die 25 Februarii 1942 prope oppidum Zaseckij nunc regionis Calugensis Russiae (tunc in URSS), fuit eruditus Ucrainicus Sovieticus, unus e creatoribus theoriae volatuum cosmicorum. Viam optimam volatus ad Lunam computavit (computationibus eius dein a NASA in Programmate Apollo utebantur). Asteroides 3084 Kondratyuk in eius honorem vocatur.