Immanis diruptio
descriptio originis universi secundum theoriam cosmologicam / From Wikipedia, the free encyclopedia
Immanis diruptio[1] est theoria scientifica quae universi originem (aut creationem) fere 13.7 millia millionum annos abhinc[2] e statu primaevo calidissimo densissimoque explicat.
Edwinus Hubble astronomus fuit qui primus stellae colorem rubescere in proportione eius distantiae a Tellure notavit, mundi universi expansionem indicans (expanionem quam Georgius Lemaître iam duos annos prius postulaverat). Hoc rubescimentum? provenit e lege a Christiano Doppler descripta, qua undarum frequentia modo praedictabili augescit vel diminuit inter corpora spectantia, si ea vel ad se vel ab se movent. Cum corpora ab se movent, igitur, lucis frequentia tantum descrecit, ut lux rubriora videtur.[3] Secundum legem Hubbleanam (quae ab anno 2018 etiam lex Hubblei Lemaitriique(en) appellatur), autem, stellae velocitas, a lucis rubescimento deducta, augescit secundum stellae distantiam a nobis. Est, ut Hubble deduxit, sicut spatium ipsum ubique continue creatur, tantum ut distantiae inter corpora augescant in proportione distantiae inter ea. Hic distantiae auctus perpes est qui vocatur expansio mundi universi.