Foedus apud Trianonium sanctum
From Wikipedia, the free encyclopedia
Foedus apud Trianonium sanctum seu Foedus Trianoniense fuit pactum quod bellum mundanum primum composuerat, quodque potestates foederatae Hungariam subscribere iusserunt, Imperii Austro-Hungarici dissolvendae causa fines Hungariae, Austriae, Dacoromaniae, illius temporis Bohemoslovaciae atque Regni Serbi, Croati, et Slovenae constituit. (De Austriae finibus etiam Foedus apud Sanctum Germanum in Laya factum agitur).
“ | CLXI. Commentarius. Foederata et Consociantia Gubernia ostendunt et Hungaria fatetur Hungariam eiusque socios, clades damnaque inferentes, eos clades damnaque praestare, quos Foederata et Consociantia Gubernia, suique cives Austriae-Hungariae suorumque sociorum impetu ad eos vi coacti belli consequentia pertulerunt. | ” |
—Foedus apud Trianon sanctum |
Foedus ipsum Alexandro Simonyi-Semadam ducente (anno 1920) subscriptum est, sc. a duobus sociis minima auctoritate praeditis. Quo facto, locus eorum a primo constitutionalis Hungariae praesidenti Pauli Teleki eiusdem anni Iulii 19 susceptus est.
Conventus praeter novos Hungariae (Regni Hungariae) fines determinatos numerum copiarum Hungaricarum in 35 000 hominum minuere, prohibueruntque quominus arma gravia aeriamque classem haberent. Complectitur etiam eo tempore confictas Societatis Civitatum tabulas initiales. Die 5 Iunii 1920, tempore Budapestiniensi, hora sedecima postmeridiana secundo et tricesimo minuto, foedus subscriptum est in campo Versaliarum castelli Trianon maioris, qui a Francogallicis Galerie des Cotelles appellatus est.
Civitates Foederatae Americae haud subscripserunt, potestas foederata in bello mundano, quae Societati Civitatum non interfuerunt.
Civitates Foederatae et Hungaria postea Vasingtoniae pacem composuit: textus foederis consentit formula Trianonensi, nisi parte commentariorum Societatem Civitatum pertinentium.
Foedus Trianonense saepe dictatum nominatum est (et hucusque nominatur), et a subscriptoribus et a sub legis vincula subicientibus, quippe quod idcirco subscripsissent, ut victi superati esse a vincentibus demonstrarentur.