Firdusius,[1] vulgo Firdausī (pleno nomine Abū al-Qāsim Manṣūr ibn Ḥasan al-Ṭūṣī; natus circa annum 940; mortuus 1020) fuit poeta Persicus, auctor carminis epici cuius titulus est Šāhnāmah, scilicet 'Liber regum'.

Quick Facts
Wikidata Firdusius
Res apud Vicidata repertae:
Thumb
Firdusius: imago
Nativitas: 940; Susia
Obitus: 1020; Susia
Patria: Samanid Empire, Ghaznavid Empire
Nomen nativum: حَکیم اَبوالقاسِم فِردُوسی طوسی

Memoria

Sepultura: Susia
Close

Firdusius, filius hortarii cuiusdam, natus est in pago urbiculae Susiorum (Ṭūs) haud longe a Mašhad iacentis in regione Chorasania. Ipse e patris negotio cognomen habuit firdausī "qui in paradiso, i.e. horto, laborat". Munus vatis sive poëtae petens, anno circiter 977 Alexandriam Gasnensem petivit ad aulam principis Maḥmūd-i Ghaznavī, qui eum continuare iussit carmen historicum de imperatoribus et regibus Persarum, nuper a Daqīqī inceptum et 2000 versuum comprehendens. Princeps dicitur mercedem promisisse ob mille versus mille aureum, sed anno 1011, carmine iam ad numerum 120000 versuum extenso, conventum renegavisse; poëtam igitur, mercedem argenteum pro aureum despuentem, iratum ab aula exivisse. Mortuus est anno Hegirae 411 (1020 p.C.n.) annum fere octogesimum agens.

Notae

Bibliographia

Nexus externi

Wikiwand in your browser!

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.

Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.