Fasti Imperatorum Romanorum
From Wikipedia, the free encyclopedia
Hic habes Fastos Imperatorum Romanorum. Omnes imperatores Romani enumerantur secundum annos principatus sui.
(Nota bene: proprio sensu C. Iulius Caesar nunquam erat princeps, quamquam ab anno 45 a.C.n. dictator perpetuus dicebatur; maior titulus enim ab historicis Romanis ei non tribuebatur.)
Anno 395 post natalem Christi imperium Romanum in partes duas divisum est, quarum una, Imperium Romanum Occidentale dicta, paulo post eversum est. Alter autem superstes, Imperium Romanum Orientale, multa saecula usque ad expugnationem Constantinopolis urbis anno 1453 supervixit. Imperatores orientales separatim enumerati sunt in indice imperatorum Constantinopolitanorum.