Exercitus Continentalis
From Wikipedia, the free encyclopedia
Exercitus Continentalis post initium Belli Libertatis Americani a coloniis quae factae sunt Civitates Foederatae Americae creatus est, a decreto Congressus Continentalis die 14 Iunii 1775 ad ordinandos militares Tredecim Coloniarum conatus per rebellionem contra imperium Britanniarum institutus. Exercitus Continentalis, a militiis locorum aliisque copiis quae in dicione civitatum singularum pro supplemento manserunt. Georgius Washingtonius Maior Generalis fuit dux principalis exercitus omne per bellum.
Plurimus Exercitus Continentalis anno 1783 dimissus est, post Foedus Lutetiae(en) bellum composuit. Legiones prima et altera deinde factae sunt intima Legionis Civitatum Foederatarum pars anno 1792, Antonio Wayne duce, quae fundamenta Exercitus Civitatum Foederatarum anno 1796 facta est.