Exceptio firmat regulam
From Wikipedia, the free encyclopedia
Exceptio firmat regulam est brocardus ab iurisprudentia Medii Aevi oriundus, qui hoc fere docet: exceptionibus exacte circumscriptis regulam stabiliri vel ita figi, ut, quorsum et quatenus pertineat, inter omnes constet. Hoc adagium, quamquam variis linguis dici saepissime auditur, plerumque male intellegitur. Prima huius rei causa esse videtur, quod frequentatione horum verborum hoc adagium ea, quam a primo habuit, clausula caret. Hac ipsa rerum contextus penuria factum est, ut regulae ad casus regulariter recurrentes attinere crederentur. At hoc quidem falso intellectum est, nam a primo de regularum definitione "stipulativa" vel pacticia agitur, quae mundum minime explanat sed arbitrio circumscribit.
Sunt qui in conloquiis cotidianis hoc proverbio sic uti soleant, tamquam si regulis necesse sit exceptiones esse — "nulla regula sine exceptione" — id quod absurdum videtur. Interdum ad hanc interpretationem decurrunt qui morem quempiam violantes se defendere volunt.
Ingeniose quidem rem perspexerunt linguistae et psychologi sociales, qui hoc adagium clausula carens novis auspiciis interpretati hoc modo intellexerunt: Inter omnes populos sunt leges et regulae, quibus, quamquam non sunt litteris mandatae, omnes fere homines quasi ex communi consensu obtemperant, saepe quidem nescientes se regulas quasdam sequi, donec forte aliquis exceptione facta quendam se gerendi morem violat. Si quis, puta, tecum conloquens faciem suam solito propius a te admoveat, nonne aliquem sentias morem comitatis a conlocutore infringi?