Evaristus Ndayishimiye
politicus, miles / From Wikipedia, the free encyclopedia
Evaristus, vulgo Évariste Ndayishimiye (in communi Giheta anno 1968 natus) est politicus et dux exercituum Burundiae.
Alumnus est universitatis Burundiensis unde effugit anno 1995 propter caedes studentium Hutuensium (ad quam gentem pertinet). Sodalis atque mox ductor factus est Copiarum democratiae defendendae quae anno 2003 in factionem politicam conversae sunt, duce Petro Nkurunziza, praeside futuro, qui et ipse inter Hutuenses ab universitate eodem anno effugerat. Ndayishimiye his annis dux exercituum Burundiensium, deinde minister rerum internarum, mox consiliarius praesidis promotus est. Nkurunziza a praesidio decessurus anno 2018 successorem suum Ndayishimiye elegit; qui comitiis mense Maio 2020 habitis victor reportatus est, nonnullis de probitate enumerationis dubitantibus; Nkurunziza autem, non iam recesso, subito die 8 Iunii 2020 mortuo, curia constitutionalis Ndayishimiye post decem dies in officium praesidis rite induxit.