Equus ferus caballus
From Wikipedia, the free encyclopedia
Equus ferus caballus est nomen scientificum equi domesticabilis, mammalis quadrupedis herbivorique, collo longo curvoque, quibus homines utuntur advehendi seu equitandi (ab equitibus scilicet) causa.
Vide etiam paginam discretivam: Equus (discretiva).
Equa et eculeus feri in Hispania
Classis : Mammalia
Ordo : Perissodactyla
Familia : Equidae
Genus : Equus
Species : E. ferus
Subspecies : E. f. caballus
Ordo : Perissodactyla
Familia : Equidae
Genus : Equus
Species : E. ferus
Subspecies : E. f. caballus
Olim aetate classica hoc animal simplice nomine equus appellatum est, et caballus appellabatur solus equus maxime equitandi aptus vel veteris equus dimissae qualitatis. Medio Aevo autem Latine, sicut in linguis Romanicis hodiernis, nomen caballus adhibitum est ad appellanda omnia membra huius speciei. Tandem in systemate naturae Linnaei anno 1758 excogitato, nomen caballus designaturum erat usitatam equi domesticabilis speciem, et Equus genus omnium animalium caballis similorum.