![cover image](https://wikiwandv2-19431.kxcdn.com/_next/image?url=https://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/7/78/Purine_Nucleoside_Phosphorylase.jpg/640px-Purine_Nucleoside_Phosphorylase.jpg&w=640&q=50)
Enzymum
From Wikipedia, the free encyclopedia
Enzymum (Graece ἔνζυμον) est molecula proteini, quae reactionem chemicam et biologicam catalyzat activando aut reprimendo. Enzyma, cum proteina sunt (nam nonnumquam ARN quoque enzymatica opera funguntur et ribozyma appellantur), ex acidis aminicis componuntur. Funguntur ut sequitur: substratum (eductum / educta) + enzymum → complexus enzymi et substrati → producta + enzymum.
![Thumb image](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/7/78/Purine_Nucleoside_Phosphorylase.jpg/640px-Purine_Nucleoside_Phosphorylase.jpg)
De consuetudine enzymi nomen functionem suam vel substratum suum ac cofactorem describit.