![cover image](https://wikiwandv2-19431.kxcdn.com/_next/image?url=https://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/8/82/Debian_9_Stretch-gnome_desktop.png/640px-Debian_9_Stretch-gnome_desktop.png&w=640&q=50)
Debian GNU/Linux
From Wikipedia, the free encyclopedia
Debian GNU/Linux, vulgo Debian (-is, c.), est genus systematis administrativi computatri vocati Linucis. Anno 1993 ab Ian Murdock creatus, Debian usque ad hodiernum diem collaboratione GNU scribitur. Omnes volentes in suis computatris nullius pretii Debiane uti possunt; eodem modo ac omnibus editionibus (Anglice: 'distributions') systematis Linucis. Debian omnibus qui scripta programmatum inspectare atque elaborare volunt apertus est (Anglice: open source vel fons apertus). Excellit praecipue propter copiam programmatis, quae gratis e rete possunt exsorberi atque ab intrumento apt nominis compilantur systematique adaptantur. Numero sunt, quae sic ab Debianis usoribus sine difficultatibus per rete ciantur et ut Debian ipsum sub signo GNU exhiberi solent, circa 36.000.
![Thumb image](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/8/82/Debian_9_Stretch-gnome_desktop.png/640px-Debian_9_Stretch-gnome_desktop.png)
Nomen Debian, quasi conglutinatio, compositum est ex nominibus Anglicis propriis: Ian (creator) et Debra (uxor eius).