From Wikipedia, the free encyclopedia
David Frost, Anglice pleno Sir David Paradine Frost (natus in Tenterden Cantii die 7 Aprilis 1939; mortuus die 31 Augusti 2013), televisionis diurnarius Anglus, fuit alumnus collegii Caii Cantabrigiensium ubi diarium Varsity et periodicum Granta edere curavit societatique dramaticae Footlights a secretis meruit. Ostentator fuit apud BBC annis 1962/1963 programmatis satyrici That Was The Week That Was ab Eduardo Sherrin moderati.
David Frost mox propter colloquia percontativa celeber factus est, et praecipue anno 1977 cum antiquo Civitatum Foederatarum Americae praeside Ricardo Nixon (huic colloquio pellicula Frost/Nixon anno 2008 dicata est), sed etiam anno 1979 cum Mahometo Reza Pahlavi, olim imperator Iraniae, mox morituro. Colloquia televisualia tenuit cum septem praesidibus Civitatum Foederatarum, qui inter annos 1969 and 2008 meruerant, scilicet Ricardo Nixon, Geraldo Ford, Iacobo Carter, Ronaldo Reagan, Georgio H. W. Bush, Gulielmo Clinton et Georgio W. Bush, atque cum octo primis ministris Regni Britanniarum qui inter annos 1964 and 2010 officium finxerunt, scilicet Haroldo Wilson, Eduardo Heath, Iacobo Callaghan, Margarita Thatcher, Ioanne Major, Antonio Blair, Gordono Brown et Davide Cameron.
Vicimedia Communia plura habent quae ad David Frost spectant. |
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.