Cozane (nomus Graeciae)
From Wikipedia, the free encyclopedia
Cozane (Graece: Κοζάνη) fuit usque ad annum 2010 una e quattuor praefecturis (sive nomis) regionis (περιφέρεια) Macedoniae Occidentalis, cuius caput erat urbs Cozane. Reformatione administrativa anni 2010 (vide: Libellus Callicratis) praefecturae iura ad regionem Macedoniam Occidentalem et ad demos, quorum numerus coagmentatione valde minutus est, delata sunt. Territorium autem praefecturae nomine "Regionali Cozanae Unitate" permanet, quae 26 legatos in consilium regionale mittit, praeterea autem vi politica caret.
![Thumb image](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/9/95/GreeceKozani.png)
![Thumb image](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/6/6a/Kozani_municipalities_numbered.svg/640px-Kozani_municipalities_numbered.svg.png)