From Wikipedia, the free encyclopedia
Cohors Ferrica (Dacoromanice Garda de Fier) fuit factio politica fascistica et antisemitica Dacoromana anno 1927 condita.
Conditor et primus dux cohortis Cornelius Zelea-Codreanu erat. Die 29 Decembris 1933 sicarii Cohortis Ferreae primum ministrum Romaniae Ioannem Duca necaverunt, qui paulo ante cohortem dissolvi iusserat. Anno 1938 Carolus II rex Romaniae cohortem iterum dissolvit atque Zelea-Codreanu in carcerem misit. Qui hic necatus est, quod fugere conaretur. Fautores eius die 21 Septembris praesidem ministrorum Armandum Călinescu necaverunt. Annis 1938 - 1945 Horia Sima successor dux cohortis fuit, qui anno 1940/41 etiam administer factus est. Hoc tempore Cohors Ferrica una cum Ioanne Antonescu duce militum dictaturam extruxit. Die 26/27 Novembris in carcere oppidi Jilava 60 captivi politici a Cohorte Ferrica necati sunt inter eos etiam Georgius Argeşanu dux militum et pristinus praeses ministrorum Romaniae. Sed mense Ianuario 1941 Ioannes Antonescu dictator cohortem iterum dissolvit et Sima e patria fugere coactus est.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.