Cicer arietinum
taxon / From Wikipedia, the free encyclopedia
Cicer arietinum, sermone Latino classico cicer, est legumen familiae Fabacearum. Inter fruges conditrices neolithicas enumeratur in illa regione quae appellatur Luna Fertilis cultas. Cicer ad culturam humanam conversum est ut videtur e specie "Cicer reticulatum" quae in Turcia meridio-orientali sponte crescit. In hac regione grana aut C. arietini aut C. reticulati iam millennio VIII a.C.n. collecta e vestigiis Çayönü, Nevali Çori, Asikli Höyük in Turcia, Tell Abu Hureyra in Syria septentrionali repertis constat. Grana C. arietini millennio VII exeunte culta et collecta sunt apud Iericho, 'Ain Ghazal, Ramad iuxta Damascum. Eadem species in Graecia apud Dimini ab anno circiter 3500 a.C.n., in India ab anno circiter 2250 a.C.n. culta est.
Classis : Magnoliopsida
Ordo : Fabales
Familia : Fabaceae
Subfamilia : Faboideae
Genus : Cicer
Species : C. arietinum
Ordo : Fabales
Familia : Fabaceae
Subfamilia : Faboideae
Genus : Cicer
Species : C. arietinum