Dies Natalis Christi
From Wikipedia, the free encyclopedia
Dies Natalis Christi,[2] sive festum Nativitatis Domini[3] (etiam vide infra), est festum annuum quod nativitatem Iesu Christi plerumque die 25 Decembris commemorat.[4] Quae dies est celebratio religiosa et culturalis inter billiones hominum per totum orbem terrarum celebrata.[5][6] Festum ipsum est anni liturgici Christiani pars maximi momenti, post Adventum sive Ieiunium Nativitatis, quod Ferias Natalicias incipit, tempus quod in historia mundi Occidentalis duodecim dies extenditur et Nocte Duodecima rite finitur.[7] Dies Christi Natalis est festum publicum in multis civitatibus,[8][9][10] a plurimis Christianis religiose[11] atque a multis non Christianis consuetudine celebratum,[12] et fundamenta festivi temporis quod circa hoc festum vulgo ordinatur.
Christiani hoc festum novem menses post diem Annuntiationis celebrant, quo die Gabriel angelus nuntiavisse dicitur filium Dei Patris in utero Virginis Mariae esse conceptum.