Chorda Tristaniana
From Wikipedia, the free encyclopedia
Chorda Tristaniana est concentus qui ex notis F, B, D♯, et G♯ constat. Generatim esse potest ulla harmonia quae ex eisdem intervallis constat: quarto aucto, sexto aucto, et nono aucto super radice. Sic appellatur ex incepto Tristan und Isolde, operae Ricardi Wagner, ut pars cuiusdam leitmotif quod ad personam Tristanum spectat.