From Wikipedia, the free encyclopedia
Chlodovechus III (natus circa annum 670, mortuus ignoto anno) erat rex Francorum annis 675-676. Fuit filius regis Chlotarii III, qui Burgundiam et Neustriam regebat, postquam Austrasiam rexerat. Anno 673, cum Chlotarius III mortuus est, eius frater Childericus II, qui iam Austrasiae rex erat successit et totum regnum uno rege iterum conciliavit Ebroino maiore domus resistente, qui alterum fratrem Chlotarii, Theuderico III frustra favebat. Hic tonsus et in monasterium translatus est. Sed iam anno 675 Childericus II ipse necatus est. In Neustria et Burgundia Ebroinus nunc Chlodovechum III regem proclamavit, cum anno in Austrasia 676 Dagobertus II ex monasterio in Hibernia revocatus iterum coronatus est. Ebroinus autem eo anno cum maiore domus Austrasiae Pippino foedus fecit: Ebroinus regem suum Chlodovechum III in monasterium misit, sed maior domus Neustriae et Burgundiae confirmatus est. Quando autem Chlodovechus mortuus est, nescimus.
Familia
Lexica biographica: • |
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.