Carolus Augustinus do Rosário
politicus / From Wikipedia, the free encyclopedia
Carolus Augustinus, vulgo Carlos Agostinho do Rosário (Maxixe in urbe natus die 26 Octobris 1954) est politicus Mozambici. Alumnus est universitatis Maputensis hodie appellandae atque collegii iuxta Wye in Anglia ubi agronomiae evolutionariae sustentabilique studuit. In patriam reditus gubernator Zambeziae ab anno 1987 ad 1994, mox minister ab agricultura usque ad annum 1999 meruit. Deinde legatus Mozambicensis fuit apud regimina Indianum ab anno 2002 et Indonesianum ab anno 2009 usque ad diem 17 Ianuarii 2015 quo primus minister a praeside Philippo Nyusi creatus est.