Carditsa (nomus Graeciae)
From Wikipedia, the free encyclopedia
Carditsa (Graece νομός Καρδίτσας) fuit usque ad annum 2010 una e quattuor praefecturis (sive nomis) regionis (περιφέρεια) Thessaliae, cuius caput erat urbs Carditsa. Reformatione administrativa anni 2010 (vide: Libellus Callicratis) praefecturae iura ad regionem Thessaliam et ad demos, quorum numerus coagmentatione valde minutus est, delata sunt. Territorium praefecturae nomine "Regionali Carditsae Unitate" permanet, quae novem legatos in consilium regionale mittit, praeterea autem vi politica caret.
![Thumb image](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/f/f6/GreeceKardhitsa.png)
![Thumb image](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/4/40/Karditsa_municipalities_numbered.svg/640px-Karditsa_municipalities_numbered.svg.png)
Vide etiam paginam fere homonymam: Carditsa.