Morbus chronicus obstructionis pulmonum
From Wikipedia, the free encyclopedia
Morbus chronicus obstructionis pulmonum (MCOP) est morbus pulmonum, cuius indicia enim respiratio ardua, tussis, ac sputum sanguinis excernens sunt. Is in homines Civitatum Foederatarum una ex frequentissimis causis debilitatis et mortis[1].
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt. |
Cum gradatim deficiunt functiones respiratoriae, tum communiter gravescunt symptomata, quod est, ut cursus morbi chronicus nominatur; tempore aegro difficile fit gradus ascendere et res graves portare. Plurimi qui bronchitidem chronicam patiuntur MCOP habent.
Morbus plerumque a fumatione tabaci efficitur; causae minoris momenti sunt genetica et inquinatio aëris, in civitatibus provectibilibus praesertim ex fornacibus proveniens. Cum his irrationibus longo tempore corpus obicitur, pulmones inflammantur, viae respiratoriae coartantur et textus pulmonum dissolvere incipit; haec condicio emphysema appellatur.
Medici symptomata allevare possunt, sed morbum curare nequeunt.