From Wikipedia, the free encyclopedia
Bethsabee[1] sive Bathsabee[2] aut Bethsabea[3][4] (Hebraice בַּת שֶׁבַע Baṯ-šeḇa‘; Graece Βηθσαβεέ) est persona biblica quae in secundo libro Samuelis, libris Chronicorum, et primo regum libro nominatur.
Bethsabee erat filia Eliadis et uxor Uriae Hetthaei, ducis exercitus Israëlitarum in bello contra Ammonitas suscepto. David, rex Israelitarum, Bethsabeam se lavantem prospiciens, e regia sua atque nuntium cum epistolam eam misit. Mulier in regia invitata est, et David eam in stuprum illexit: Bethsabee nunc gravida erat. Et mater Salomonis facta est.
Post adulterium, David graviditatem mulieris primo Uriam arcessere iussit, sed dux cum uxore sua concumbere noluit. Igitur, rex Israëlis litteris ducem maiorem Ioab praecepit ut Uriam inter hostes missum morti proderet. Mortuo Uria pugnante, David uxorem duxit Bethsabeam et postea filium peperit. Tamen, paulo post filius suus morbum contraxit atque mortuus est: Nathan propheta hoc interpretavit ut poena divina. David igitur culpam fassus est adulteriique sui paenituit. Postea Bethsabee secundum filium peperit, qui Salomon appellatus est. Ante mortem Davidis, Bethsabee illo supplicavit ut Salomon successor regni factus sit. Non scimus annum mortis suae.
Bethsabee, Susanna, Evaque solae mulieres in arte Christiana Aevi Medii fuerunt quae nudae depingi solebant. Hae illustrationes saepe tabulae minutae erant quae libra horarum, libra precationum, decorabant.
Anno 1480 fere, Ioannes Memling pictor Theodiscus tabulam de lavatione mulieris pinxit. Postea alii praeclari pictores, inter quos Rembrandus Hermanni filius, Paulus Veronensis, Artemisia Gentileschi, Sebastianus Ricci, et Ioannes Leo Gérôme, lavationem suam pinxerunt. In his tabulis, David procul eam observat e tecto regiae domus et saepe nuntius cum littera regis apparet, ut in pictura a Petro Paulo Rubens anno 1635 fere facta.
Anno 1558 Georgius Peele auctor Anglicus David and Bethsabe opus theatrale creavit. Saeculo vicensimo, moderatores cinematographici pelliculas de fabula Davidis et Bethsabeae creaverunt, inter quas David and Bathsheba anno 1951 ab Henrico King facta et King David a Brussio Beresford anno 1985 facta. Susanna Hayward personas biblicas in prima pellicula, Alicia Krige in secunda pellicula egit.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.