From Wikipedia, the free encyclopedia
Bernhardus (Theodisce Bernhard) Quandt (natus die 14 Aprilis 1903 Rostochii, mortuus die 2 Augusti 1999 Suerini) rerum politicarumperitus Germanicus factionum SPD, KPD atque SED erat.
Quandt tirocinium fabri fecit et anno 1920 sodalis factionis SPD factus est. Munere fabri ad annum 1923 fungebatut, tum ad Factionem Communisticam transiit. Fuit etiam legatus factionis in senatus terrae Megalopolis-Suerini. Inter regimen Nazistarum Quandt in castris carceralibus tenebatur.
Anno 1945 in patriam revertebatur et a Sovieticis auctoritatibus praeses circuli Gustrovii nominatus est. Anno 1946 sodalis novae factionis SED factus est et 1948 minister agriculturae terrae Megapolis-Pomeraniae Citerioris. Post mortem inopinantem praesidis ministrorum eius terrae Curtius Bürger die 28 Iulii 1951 ei successit. Anno, cum 1952 terrae Rei publicae democraticae Germanicae dissolutae essent, Quandt praeses factionis SED in pago Suerini nominatus est. Praeterea ad annum 1990 legatus ad Cameram Popularem RDG et sodalis collegii centralis SED fuit.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Bernhardum Quandt spectant. |
Megapolis annis 1934 - 1952
Ioannes Egon Engell (NSDAP) | Fridericus Scharf (NSDAP) | Gulielmus Höcker (SPD -> SED) | Curtius Bürger (SED) | Bernhardus Quandt (SED)
Megapolis et Pomerania Citerior ab anno 1990:
Alfredus Gomolka (CDU) | Bernhardus Seite (CDU) | Haraldus Ringstorff (SPD) | Ervinus Sellering (SPD) | Manuela Schwesig (SPD)
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.