![cover image](https://wikiwandv2-19431.kxcdn.com/_next/image?url=https://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/2/28/BarrowBagnel.jpg/640px-BarrowBagnel.jpg&w=640&q=50)
Barroius
From Wikipedia, the free encyclopedia
Barroius[1][2] (-i, m.) seu Barous[3] (-i, m.) (alia nomina: Birgus[4][5]) (Hibernice An Bhearú; Anglice Barrow) est flumen Hiberniae, in provinciis Lagenia Momoniaque situm et tributarius Maris Verginii.
![Thumb image](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/2/28/BarrowBagnel.jpg/640px-BarrowBagnel.jpg)
![Thumb image](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/8/85/Nore_River_Map.jpg/220px-Nore_River_Map.jpg)
Fluvii Barous, Neorus et Suirus noti sunt cum titulo: Tres Sorores[6] (Hibernice: Na Trí Siúracha / An Triúr Deirfiúr, Anglice The Three Sisters)
«BRIGANTES sedisse videntur inter Suiri ostium confluentesque Neori et Barrow, qui Brigus Ptolemaeo dicitur. Quia vero Brigantium urbs fuerit antiqua in Hispania Brigantia dicta, omnem movet lapidem Florianus del Campo ut hos Brigantes ex sua deducat Hispania. Si vero huiusmodi coniecturae sit locus, alii aeque probabiliter a nostris Brigantibus, quae gens vicina et numerosissima, deduxerint. Sin autem verum sit quod quaedam exemplaria habent, hos Birgantes dictos fuisse, cornicis oculos et ille et alii confixerunt. A Birgo enim flumine quod circumcolunt nominatos fuisse ipsum nomen fere persuadeat. Hi autem sive Brigantes sive mavis Birgantes incoluerunt, comitatum Kilkeniensem, Osseriam, et Caterlogh, quo omnes Birgo flumen irrigatur.