From Wikipedia, the free encyclopedia
Decimus Magnus Ausonius poeta Gallo-Romanus fuit qui circa annum 310 Cossione (Francogallice Bazas) haud procul a Burdigala natus est et circa annum 393 ibidem mortuus est. Gratianum autem principem, cum puer erat, instituit, eique postea rem publicam gerenti adfuit.
Pater eius medicus humili genere natus, mater autem honesto loco nata erat. Ausonius primo Burdigalae, deinde Tolosae apud Arborium avunculum grammaticae et arti rhetoricae studuit, antequam in urbem patris revertit. Ibi per tria decennia grammaticus et rhetor fuit; in numero discipulorum eius et ille praeclarus Pontius Paulinus episcopus Nolae fuit. Circa annum trecentesimum sexagesimum quintum imperator Valentinianus Primus eum praeceptorem Gratiani filii Augustam Treverorum arcessivit. Quo auctore postea praefecturam Galliae et consulatum adeptus est, postquam Valentiniano adhuc vivente comes et quaestor sacri palatii factus est. Fertur Ausonius post annum trecentesimum nonagesimum tertium de vita decessisse. Cuius opera, quae ipse opuscula appellavit, sunt omnia divisa in partes tres. Quarum una, quae personalis dicitur, et Praefatiunculas et Gratiarum actionem et Parentalia et alia opera continet; altera, quae scholastica-historica nominatur, et Ordinem urbium nobilium et Fastos et Eclogas et alia complectitur; ad tertiam autem, quae artificiosa vocatur, et Cento nuptialis et Cupido cruciatus et liber praeclarus, qui Mosella inscriptus est, et alia pertinent. Amicus erat Quinti Aurelii Symmachi qui antiquos deos colere perstabat. Anno 371 Mosellam flumen et Bissulam puellam Alamannicam cecinit eodemque in cantu viam inter Bingium et Augustam Treverorum descripsit qua anno 368 vectus erat. Haec via hodie via Ausoniana vocatur. Ad viam oppida Belginum et Dumnissus sunt.
Antecessores: Imp. Caesar Flavius Valens Augustus VI et Imp. Caesar Flavius Valentinianus Augustus II |
Consul 379 cum Quinto Clodio Hermogeniano Olybrio |
Successores: Imp. Caesar Flavius Gratianus Augustus V et Imp. Caesar Flavius Theodosius Augustus |
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.