![cover image](https://wikiwandv2-19431.kxcdn.com/_next/image?url=https://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/2/2b/Augustine_Mahiga_%2528cropped%2529.jpg/640px-Augustine_Mahiga_%2528cropped%2529.jpg&w=640&q=50)
Augustinus Mahiga
politicus / From Wikipedia, the free encyclopedia
Augustinus, vulgo plenius Augustine Philip Mahiga (natus die 28 Augusti 1945; Obitus 1 Maii 2020) fuit legatus et politicus Tanzaniae.
Quick Facts
Close
Augustinus Mahiga alumnus est universitatis Africae Orientalis in urbe Daressalaamensi atque universitatis Torontonensis in Canada ubi gradum doctoris anno 1975 ascendit. Legatus fuit Tanzanianus ad Nationes Unitas ab anno 2003. Die 9 Iunii 2010 iussu Ban Gimun legatus specialis eiusdem consociationis apud Somaliam creatus est, quod officium usque ad 3 Iunii 2013 implevit, successore Nicolao Kay. Die 10 Decembris 2015 a praeside Tanzaniano Ioanne Magufuli legatus parlamentarius et minister rerum externarum patriae factus est, praecessore Bernardo Membe.