From Wikipedia, the free encyclopedia
Atrium imperiale (Theodisce: Kaisersaal) aedificium historicum maximi momenti media in urbe Erfordiae est. Situm est in via Futterstraße, quae pars pristinae Viae Regiae est.
Atrium hoc quasi oecus sollemnitatum officialium faciendarum est; in genere Historismi constructum est. Matroneis, ornamentis, lacunaribus picturae plenis theatrum aulamve ballationum nobilium aspectu aequat. Talia et Ioanni Georgio Sommer, ballationum moderatori Lipsiensi cuidam, in animo erant, cum anno 1714 Erfordiam peteret. In fundamentis antiquis aulam saltatoriam scholasticis Erfordiensibus erigi iussit, ubi darentur spectacula theatralia, musica, ballatoria, festiva.
Quando ibidem prima vice versio in prosa operis dramatici praetitulati Don Carlos recitaretur, Fridericus Schiller auctor ipse adfuit. Hoc factum est die 21 Septembris 1791. Etiam histriones Vimarienses persaepe in scaenis sese produxerunt. Cum anno 1808 Napoleo Bonaparte tyrannus principes congredi iuberet, spectacula culturalia oblectaminis causa hic facta sunt quoque. Franciscus Iosephus Talma, membrum quodpiam Comoediae Francogallicae catervae, quae dicitur, vere inflammatus erat nobilibus permultis praesentibus, ut postea est confessus. Propter Napoleonem Bonaparte et Alexandrum I imperatorem Russiae, qui atria frequentaverant, locus nomen duxit "oeci imperialis"; tamen de ista interpretatione sunt qui dubitent quoque. Alii artifices qui hic auditorium captabant erant e.g. Clara Wieck et Nicolaus Paganini.
Atrium imperiale etiam locus peregrinationis omnibus Democratiae socialis fautoribus sit: Augusto Bebel et Gulielmo Liebknecht praesentibus Programma factionis citatae novum ab Eduardo Bernstein et Carolo Kautsky elaboratum anno 1891 acceptum est. Successit sic dicto Programmati Gothensi anno 1875 confecto.
Lege Αὐτοκρατορικὸν δῶμα (Ἐρφούρτη) ("Atrium imperiale (Erfordia)") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam |
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.