From Wikipedia, the free encyclopedia
Athenae est numero incolarum maxima e 66 demis regionis Atticae, in Regionali Athenarum Mediarum Unitate iacens. Praeest administrationi urbis Athenarum, Graeciae caput.
Gestio
Geographia
Coniunctiones urbium
Tabula aut despectus
Annus | Incolae | Auctio | Spissitudo |
---|---|---|---|
1961 | 627 564 | - | 16 106,3/km² |
1971 | 867 023 | +239 459/+38,16% | 22 251,9/km² |
1981 | 885 737 | +18 714/+2,16% | 22 732,2/km² |
1991 | 772 072 | -113 665/-12,83% | 19 815,0/km² |
2001 | 745 514 | -26 558/-3,44% | 19 133,4/km² |
Demus Athenarum a demarcho seu magistro urbis dirigitur. Hoc officium primus implevit anno 1836 Anargyrus Petraces. Annis 2006-2010 Nicetas Caclamanes, vir rerum politicarum peritus factionis Novae Democratiae, fuit demarchus Atharum. A die 29 Decembris 2010 Georgius Camines (Γεώργιος Καμίνης), qui canditatus liber (i.e. nulli factioni adhaerens) in electione praevaluit, hoc munere fungitur.
Demus e septem partitiones seu δημοτικά διαμερίσματα complectitur, quarum forma in tabula vides:
Septem partitiones administrationis causa formatae sunt, Athenienses autem urbem in vicos translaticios, quos γειτονιές ("vicinias") vocant, dividunt, quorum quisque historia ac proprietatibus differt.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.