![cover image](https://wikiwandv2-19431.kxcdn.com/_next/image?url=https://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/e/eb/Artemisia_absinthium_P1210748.jpg/640px-Artemisia_absinthium_P1210748.jpg&w=640&q=50)
Artemisia absinthium
From Wikipedia, the free encyclopedia
Absinthium, binomine Artemisia absinthium est herba amarissima, generi Artemisiae attributa, et elementum praecipuum infamis absinthii potionis. Etiam vino fit absinthiatum et spiritus absinthii.
Absinthii genera plura sunt: Santonicum appellatur e Galliae civitate, Ponticum e Ponto, ubi pecora pinguescunt illo et ob id sine felle reperiuntur, neque aliud praestantius, multoque Italicum amarius, sed medulla Pontici dulcis. de usu eius convenit, herbae facillimae atque inter paucas utilissimae, praeterea sacris populi Romani celebratae peculiariter, siquidem Latinarum feriis quadrigae certant in Capitolio victorque absinthium bibit, credo, sanitatem praemio dari honorifice arbitratis maioribus.
![Thumb image](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/e/eb/Artemisia_absinthium_P1210748.jpg/640px-Artemisia_absinthium_P1210748.jpg)
Artemisia absinthium
Eudicotyledones
Asteridae
Ordo : Asterales
Familia : Asteraceae
Genus : Artemisia
Species : A. absinthium
Asteridae
Ordo : Asterales
Familia : Asteraceae
Genus : Artemisia
Species : A. absinthium
Vide etiam paginam fere homonymam: Spiritus absinthii.