From Wikipedia, the free encyclopedia
Ars futurorum praenoscendorum est ars qua futura praenoscantur. Quae omnibus temporibus colebatur, sed aetate antiqua per oracula aliquando erat, et medio aevo saepemodo superstitio erat. E contrario, hodierna aetate haec ars via ac ratione agitur quamquam irrisores malevoli hodiernam artem non valde a similitudinibus antiquis differre contendunt.
Magni momenti recenti aetate sunt
Ammianus Marcellinus, litterarum peritus Romanus, libro XXI de rebus gestis, 1, 7-12, haec de antiqua arte praenoscendi futura narravit:
(7) Et quoniam erudito et studioso cognitionum omnium principi malivoli praenoscendi futura pravas artes adsignant, advertendum est breviter, unde sapienti viro hoc quoque accidere poterit doctrinae genus haud leve.
(8) Elementorum omnium spiritus, utpote perennium corporum praesentiendi motu semper et ubique vigens, ex his, quae per disciplinas varias adfectamus, participat nobiscum munera divinandi: et substantiales potestates ritu diverso placatae, velut ex perpetuis fontium venis, vaticina mortalitati suppeditant verba, quibus numen praeesse dicitur Themidis, quam ex eo quod fixa fatali lege decreta praescire facit in posterum, quae tetheimena sermo Graecus appellat, ita cognominatam in cubili solioque Iovis vigoris vivifici theologi veteres conlocarunt.
(9) Auguria et auspicia non volucrum arbitrio futura nescientium conliguntur - nec enim hoc vel insipiens quisquam dicet - sed volatus avium dirigit deus, ut rostrum sonans aut praetervolans pinna turbido meatu vel leni futura praemonstret. Amat enim benignitas numinis, seu quod merentur homines, seu quod tangitur eorum adfectione, his quoque artibus prodere quae inpendent.
(10) Extis itidem pecudum attenti fatidicis, in species converti suetis innumeras, accidentia sciunt. Cuius disciplinae Tages nomine quidam monstrator est, ut fabulantur, in Etruriae partibus emersisse subito visus e terra.
(11) Aperiunt tunc quoque ventura cum aestuant hominum corda sed locuntur divina. Sol enim, ut aiunt physici, mens mundi, nostras mentes ex sese velut scintillas diffunditans cum eas incenderit vehementius, futuri conscias reddit. Unde Sibyllae crebro se dicunt ardere torrente vi magna flammarum. multa significant super his crepitus vocum et occurrentia signa, tonitrua quin etiam et fulgura et fulmina itidemque siderum sulci.
(12) Somniorum autem rata fides et indubitabilis foret, ni ratiocinantes coniectura fallerentur. Interdumque, ut Aristoteles adfirmat, tum fixa sunt et stabilia, cum animantis altius quiescentis ocularis pupilla neutrubi inclinata rectissime cernit.
(13) Et quia vanities aliquotiens plebeia strepit, haec inperite mussando, si esset praesentiendi notitia quaedam, cur ille se casurum in bello vel alius hoc se passurum ignoravit aut illud, sufficiet dici, quod et grammaticus locutus interdum est barbare, et absurde cecinit musicus, et ignoravit remedium medicus: at non ideo nec grammatica nec musica nec medicina subsistit.
(14) Unde praeclare hoc quoque ut alia Tullius „signa ostenduntur" ait "a dis rerum futurarum. In his siqui erraverit, non deorum natura sed hominum coniectura peccavit.“
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.