Argolis (nomus Graeciae)
From Wikipedia, the free encyclopedia
Argolis usque ad annum 2010 fuit una e quinque praefecturis (sive nomis) regionis (περιφέρεια) Peloponnesi, cuius caput erat urbs Nauplia. Reformatione administrativa anni 2010 (vide: Libellus Callicratis) praefecturae iura ad regionem Peloponnesi delata sunt. Territorium praefecturae nomine "Regionali Argolidis Unitate" permanet, quae novem legatos in consilium regionale demittit, praeterea autem vi politica caret.
![Thumb image](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/1/14/GreeceArgolis.png)
![Thumb image](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/5/59/Argolida_municipalities_numbered.svg/640px-Argolida_municipalities_numbered.svg.png)
Vide etiam paginam fere homonymam: Argolis.