![cover image](https://wikiwandv2-19431.kxcdn.com/_next/image?url=https://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/7/7e/Scotland_relief_location_map.jpg/640px-Scotland_relief_location_map.jpg&w=640&q=50)
Arbeia
From Wikipedia, the free encyclopedia
Arbeia fuit castra Romana, anno circiter 120 eodem loco posita ubi stant hodie suburbia urbis Anglicae South Shields comitatus olim Dunelmensis. Mox prope Arbeia constructum est Vallum Aelium quo provincia Britannia a populis septentrionalibus separabatur. Castra saeculo V derelicta moxque delapidata hodie partim reconstructa sunt, nomine Arbeia Roman Fort and Museum.
In museo ostentantur sepulcra ibi reperta Reginae, origine Catuvellaunae, quae olim serva fuerat, deinde liberta et uxor Baratae Palmyreni vexillarii (inscriptione RIB 1065 commemorata), et Victoris, origine Maurus, liberti Numeriani equitis Asturis.