Antonius Musa Brasavolus
medicus / From Wikipedia, the free encyclopedia
Antonius Musa Brasavolus seu Brassavolus (Ferrariae natus die 16 Ianuarii 1500; ibidem anno 1555 mortuus) fuit medicus Italus.
Res apud Vicidata repertae:
Vide etiam paginam fere homonymam: Antonius Musa.
Discipulus Nicolai Leoniceni et Ioannis Manardi, alumnus fuit universitatis Ferrariensis ubi postea docuit, discipulo Gabriele Fallopio. Romae iuxta Paulum III papam ab anno 1543 operam dedit. Carolum V imperatorem, Franciscum I et Henricum VIII reges medebat. Opus eius, titulo Examen omnium simplicium medicamentorum, anno 1536 divulgatum, saepe ab aliis scriptoribus de medicamentis citatur.