Anscharius Romero
From Wikipedia, the free encyclopedia
Anscharius Arnulphus Romero y Galdámez (natus in Ciudad Barrios die 15 Augusti 1917; Urbe Sancti Salvatoris necatus die 24 Martii 1980) fuit Urbis Sancti Salvatoris archiepiscopus, qui a militibus, propter pugnam suam contra tyrannidem et iniustitiam inter sanctae missae celebrationem cui praeerat, in valetudinarii "La Divina Providencia" sacello, necatus est. Die 24 Martii 1994 cum Ioanni Paolo Papa II Congregatio de Causis Sanctorum eius beatificationis iudicium coepit et anno 1997 servus Dei declaratus est. Die 21 Aprilis 2013 Sancta Sedes nuntiavit beatificationis iudicium de archiepiscopo Anschario Romero gradum corripere. Die 24 Maii 2015, triginta quinque annis post mortem, Romero beatus declaratus est.
Quick Facts
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 15 Augusti 1918; Ciudad Barrios
Obitus: 24 Martii 1980; Urbs Sancti Salvatoris
Patria: Salvatoria
Nomen nativum: Óscar Arnulfo Romero y Galdámez Nuñez García Ruiz
Obitus: 24 Martii 1980; Urbs Sancti Salvatoris
Patria: Salvatoria
Nomen nativum: Óscar Arnulfo Romero y Galdámez Nuñez García Ruiz
Memoria
Sanctus (feriae die 24 Martii)
Insignia heraldica
Close