America Septentrionalis
continens / From Wikipedia, the free encyclopedia
America Septentrionalis[1] (-ae -is, f.) seu Borealis sive usque ad saeculum duodevicensimum Mexicana[1] (Anglice North America; Francice Amérique du Nord; Hispanice América del Norte et Norteamérica) est septentrionalis Americarum continens,[2] tertia superficie et quarta numero incolarum, in hemisphaerio septentrionali Telluris et in hemisphaerio occidentali sita.
America Septentrionalis | |
Area | 24 709 000 km2 |
Numerus incolarum | 528 720 588 |
Spissitudo incolarum | 22.9/km2 |
Nomen incolarum | Americanus
|
Zona temporalis | UTC-10 ad UTC
|
Finitimus est Oceani Arctici in septentrione, Oceani Atlantici in oriente, Maris Caribici in meridie, et Oceani Pacifici in occidente. America Australis in meridie et oriente iacet. Superficies est 24 230 000 chiliometrorum quadratorum; anno 2001, numerus habitantium fuit fere 454 225 000.
America Septentrionalis in septentrionali parte iacet illius terrae quae Novus Mundus sive America tantum vocatur. Solus conexus inter Americas Septentrionalem et Meridionalem est Isthmus Panamensis. Nonnullae auctoritates Americam Septentrionalem non finitam esse ab Isthmo Panamico, sed ab Isthmo Tehuantepecensi existimant; spatium inter eos Media America vocatur. Plurimi Mediam Americam esse subcontinentem regionemve Americae Septentrionalis habent.
In continente ipsa sunt tres civitates: Canada, Mexicum, Civitates Foederatae Americae. Ad meridiem, in Media America, sunt Beliza, Ora Opulenta, Salvatoria, Guatemala, Honduria, Nicaragua, Panama. In meridie et oriente sunt Antillae, quae sequentes comprehendunt:
- Anguilla sive Anguis
- Antillae Nederlandenses
- Antiqua et Barbuda
- Aruba
- Cuba
- Dominica
- Granata (Mare Caribicum)
- Guadalupia
- Haitia
- Iamaïca
- Insulae Bahamenses
- Insulae Caimanenses
- Insulae Turcenses et Caicenses
- Martinica
- Navassa Insula
- Portus Dives
- Respublica Dominicana
- Mons Serratus
- Sancta Lucia
- Sanctus Christophorus et Nives
- Sanctus Vincentius et Granatinae
- Trinitas et Tabacum
- Virginis Insulae Americanae
- Virginis Insulae Britannicae
In Oceano Atlantico, sed imputati ut pars continentis, sunt Bermuda, Groenlandia, et Sanctus Petrus et Michael.