Subfamilia Amaranthoideae circa quinquaginta septem genera et circa 330 species comprehendit. Studia phylogenetica demonstrant subfamiliam esse polyphyleticam et eius classificationem usitatam (tribum Amarantheae Rchb., cum duabus subtribubus, Amaranthinis et Aervinis) coniunctionem phylogeneticam non sustinere.[1] Ergo, nova classificatio taxinomica necessaria est. Nonnulli cladi agnoscuntur:[2]
Grex basalis:
Bosea L.; Insulae Macaronesiae, Cyprus, et Himalaya occidentalis
Charpentiera Gaudich.; Havaii et Australian Ridge (Insulae Tubuai)
Cladus Amaranthoidea:
Amaranthus L. (Syn.: Acnida L., Amblogyna Raf.); circa 60 species
Chamissoa Kunth; circa 24 species in America Media et Australi
Tribus Celosieae, ovariis multiovulatis; haec est sola tribus monophyletica.[3] Circa 5 genera et 69 species:
Celosia L.; circa 45-60 species
Deeringia R.Br. (Syn.: Cladostachys D.Don, Dendroportulaca Eggli); circa 7 species
Müller, Kai, et Thomas Borsch. 2005. Phylogenetics of Amaranthaceae using matK/trnK sequence data—evidence from parsimony, likelihood and Bayesian approaches. Annals of the Missouri Botanical Garden 92:66-102.