From Wikipedia, the free encyclopedia
Alfredus Edmundus Brehm (natus ad Renthendorf/Circulus Saale-Holzland die 2 Februarii 1829; mortuus ibidem die 11 Novembris 1884) fuit zoologus Germanicus. Fama eius augebatur imprimis edito libro qui Brehms Thierleben praetitulatur. Cognomen honorificum Patris animalium ducit.
Brehm, filius Christiani Ludovici Brehm pastoris et ornithologi, caementarius factus est, et postea scholam artisticam Altenburgi frequentavit. Anno 1846, architecturae Dresdae studere coepit. Cum 18 annos natus esset, excursionem quinque annorum fecit in Africam. Qua finita consilium cepit de rebus naturalibus studendis Ienae. Anno 1855 eius liber itinerarii Africani qui titulatur Reiseskizzen aus Nordostafrika loco thesis doctoralis acceptus est. Annos sex se sustentavit libris scribendis. Postquam consobrinam Mathildam Reiz in matrimonium duxit, magister gymnasialis de geographia rebusque naturalibus creatus est. Mathilda annos 17 post mortua est in pariendo infante quinto.
Anno 1863 rector princeps Horti zoologici Hamburgensis vocatus est et coepit edere opus suum magnum decem voluminum quod titulatur Thierleben. Propter zizania cum curia administratoria horti zoologici citati dimissionem expoposcit anno 1866; tres annos post Berolini aquarium publicum Brehm duce apertum est. Istus munus usque annum 1874 explevit. Sequebantur itinera in Siberiam Occidentalem, Hispaniam et Americam Septentrionalem. Aestate anni 1884 in patriam reversus anno eodem animam efflavit.
Meritum eius maximum erat disvulgatio animalium vivendi modi. Ratione captanti et intellectu facili lectores de bestiis discebant. Immo liber maxime popularis factus est qui in omnium burgensium domibus inveniebatur. Contemporanei de bestiis lingua sicca et scientifica et anatomica scribebant: animalia in eorum ambienti natura observare et describere vix usitatum erat. Alfredum Brehm ita explorationem morum iniisse constat.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Alfredum Brehm spectant. |
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.