From Wikipedia, the free encyclopedia
Alexander Alexandri filius Fadeev (Russice Александр Александрович Фадеев, tr. Aleksandr Aleksandrovič Fadeev; 24 Decembris 1901 – 13 Maii 1956) erat scriptor Russicus Sovieticus.
Familia
Memoria
Filius rerum novarum cupidorum, Fadeev anno 1918 factus est socius Factionis Communisticae Russicae (bolsevicorum). Annis 1919—1921 erat particeps Belli Civilis Russici in Oriente Extremo. Eventa eius dein ut materia operum suorum primorum utebatur, quorum est, e.g., mythistoria nomine Strages («Разгром», annis 1924–1926 creata), cuius gratia Fadeev gloriam meruit. Alia mythistoria eius clara, Cohors iuvenis («Молодая гвардия», cuius versio prima anno 1946, versio secunda anno 1951 edita est), de rixa turmae clandestinae hominum iuvenium Sovieticorum unius urbium Ucrainae orientalis contra occupones Germanicos Nazisticos tempore Belli Magni Patrii narrat.
Alexander Fadeev annis 1938–1944 atque 1946–1954 Unione scriptorum URSS praefuit. Annis 1939–1956 socius Comissionis Centralis Factionis Communisticae Unionis Sovieticae erat. Praemio Staliniano (anno 1946) nonnullisque aliis signis laudis Sovieticis ornatus est. Etiam socius Consilii Pacis Mundi fuit.
Reformationes illas, quae in Unione Sovietica tempore gubernationis Nicetae Chruščëv peractae sunt, non accipiens, etiam ut reus repressalium contra scriptorum Sovieticorum temporis regiminis Staliniani damnatus, mortem sibi conscivit.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Alexandrum Fadeev spectant. |
Lexica biographica: Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия • |
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.