From Wikipedia, the free encyclopedia
Alexander Alexandri filius Aljab'ev (Russice Александр Александрович Алябьев, tr. Aleksandr Aleksandrovič Aljab'ev; 15 Augusti 1787 – 6 Martii 1851) fuit compositor, clavicen et syntonarius Russicus.
Familia
Memoria
Aljab'ev anno 1810 opera sua musica prima publicavit. In Bello Patrio anni 1812 participavit, dein etiam militia funxit antequam anno 1823 dimissus est. Anno 1825, inter siccarios accusatus, exsilio in Siberiam affectus est. Post tres annos incarcerationis, ab anno 1828 Tobolii, annis 1832 et 1833 in Caucaso, dein a 1833 ad 1834 Orenburgi, postquam autem in gubernio Moscuensi, et ab anno 1843 Moscuae habitabat.
A musica populorum Imperii Russici attractus, cantiones populares Caucasicas, Baschkiricas, Chirgisicas, Turcomannicas, Tataricas et Ucrainicas exscripsit. Ipse circa 200 fabulas canticas (quarum notissima est «Соловей», i.e. Luscinia, versibus Antonii Delvig utens), 7 melodramata, 20 comoedias musicales multaque alia opera musica creavit.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Alexandrum Aljab'ev spectant. |
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.