Alanus Seeger
From Wikipedia, the free encyclopedia
Alanus Seeger (22 Iunii 1888ā4 Iulii 1916) fuit poeta Americanus qui per Magnum Bellum in Proelio apud Samaram in Legione Externa Francica merens obiit. Patruus fuit Petri Seeger, cantor vulgaris Americani, et socius annuus T. S. Eliot in Universitate Harvardiana. Poemate "I Have a Rendezvous with Death" praecipue innotuit, deliciis Praesidis Ioannis F. Kennedy. Statua ex Seeger ficta in monumento invenitur quod bellatores Americanos occisos honorat qui pro Francia sponte nomina per bellum dederunt, in Platea Civitatum Foederatarum Lutetiae exstructo. Seeger aliquando appellatur Rupertus Brooke Americanus.
![Thumb image](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/5/52/Alan_seeger_foreign_legion.jpg)