Cambrium[1][2] est systema stratigraphicum et periodus geologica.

Thumb
Stromatolitha Cambria, e stratis Cyanobacteriorum composita, in civitate Novo Eboraco reperta

Divisionem infimam constituit tam aerae Palaeozoicae quam aeonis Phanerozoicae. Abhinc 5 410 ± 10 centies milium annorum coepit, antecessore Ediacario, periodo suprema tam aerae Neoproterozoicae quam aeonis Proterozoicae. Finem habuit abhinc 4 854 ± 19 centies milium annorum, successore Ordovicio, secundum scalam aevorum geologicorum Commissionis Internationalis Stratigraphicae.[3] Phanerozoicum, Palaeozoicum, Cambrium omnia incepta ex antiquissimis ichnofossilibus Treptichnus pedum dantur.

In quattuor series dividitur, quae ab infima ad supremam Terreneuvium, series 2, Maolingium, Furongium appellantur. In decem stadia dividitur, quae ab infimo ad supremum Fortunium, 2, 3, 4, Wuliuum, Drumium, Guzhangium, Paibium, Jiangshanium, 10 appellantur.[4]

E nomine Cambriae regionis Britannicae appellatur. Nomina Anglica ipsius systematis, videlicet Cambrian system, gregumque trium Lower, Middle, Upper Cambrian, e stratis Cambricis et Anglicis agnitorum, primum anno 1835 ab Adamo Sedgwick data et definita sunt.[5][6]

Notae

Nexus externi

Wikiwand in your browser!

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.

Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.