![cover image](https://wikiwandv2-19431.kxcdn.com/_next/image?url=https://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/3/3d/Adolf_Bastian.jpg/640px-Adolf_Bastian.jpg&w=640&q=50)
Adolphus Bastian
From Wikipedia, the free encyclopedia
Adolphus Bastian (1826–1905) fuit iuridicus, biologus et medicinae doctor Germanicus, homo multarum rerum doctrinis eruditus, qui expeditionibus scientificis aliisque operibus praesertim ethnologiae et anthropologiae magnopere profuit. Strenuitate sua effecit, ut Museum Ethnologicum Berolini anno 1886 institueretur. Permulta conscripsit opera de ethnologia et psychologia comparativa disserentia, quae, etsi elocutionis claritate vix excellerent, suis temporibus plurimum valuerunt. Docuit omnes homines indole consociatos esse.
![Thumb image](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/3/3d/Adolf_Bastian.jpg/640px-Adolf_Bastian.jpg)