Alphabetum Hebraicum (אָלֶף־בֵּית עִבְרִי alefbet ʿIvri)[1] est alphabetum quod ad linguam Hebraicam scribendam adhibetur, cum aliis linguis Iudaicis, insignissime lingua Iudaeo-Germanica, lingua Iudaeo-Hispanica, et linguae Iudaeo-Arabicae. Duae scripti formae in usu fuerunt; primum scriptum Hebraicum vetus, scriptum Palaeohebraicum appellatur, quod magna ex parte in scripto Samaritano conservatum est, quamquam mutatum, cum hodierna alphabeti Hebraici forma, quadrata appellata, est stilizata scripti Aramaici forma, a sapientibus Israelis scriptum Assyrium appellabatur, quia id ex Assyria ortum esse habebatur.[2] Sunt varia litterarum repraesentandarum stili vel modi (in orthographia hodierna, fontes). Est etiam scriptum Hebraicum cursivum, quod loco et tempore variavit.

Thumb
Codex Beroicus: Biblia Hebraica saeculi decimi cum punctis Masoreticis. Textus ex Iosue 1:1.
Thumb
Imitatio Calendarii Gezer in Museo Israeliano Hierosolymis situm.
Thumb
Scriptum Hebraicum in bustier Mariae Magdalenae, picturae Ioannes de Scorel (1530).
Thumb
Shin, quattuor dentibus praeditum.
Thumb
Stela Iudaica prope excavationem archaeologicam moeniorum mediaevalium Serdicae.

Alphabetum Hebraicum in viginti duabus litteris consistit. Ei non est casus typographicus, sed quinque litteris sunt distinctae formae cum verbum finiunt. Hebraica a dextra ad laevam scribitur. Principio, alphabetum abjad fuit, solum in consonantibus consistens. Ut in aliis abjad (sicut alphabetum Arabicum), scribae modum excogitaverunt sonorum vocalium per puncta separata notandorum, Hebraice niqqud appellata. Praeterea, in Hebraica rabbinica, litterae א ה ו י etiam matres lectionis adhibentur, signa certorum consonantium ad vocalem notandum. Hoc systema scribendi, cum ad linguam Iudaeao-Germanicam adhibeatur, est alphabetum verum, praeter mutuata verba Hebraica. In hodierno alphabeti usu, ut in lingua Iudaeo-Germanica (sed ע in locum ה substituit), et aliquantum in hodierno lingua Hebraica Israelitica, vocales notari possunt. Hodie, inclinatio orthographiae plenae favet, ubi hae litterae vocales veros agunt.

Alphabetum

More information Litterae, Pronuntiatus Hebraicus hodiernus ...
Litterae Pronuntiatus Hebraicus hodiernus Nomen
Latine Hebraice Pronuntiatus Hebraicus hodiernus
א [ʔ, ∅] Aleph אָלֶף‎ /ʔalɛf/
בּ [b] Beth בֵּית‎ /bet/
ב [v] בֵית‎ /vet/
גּ‎ [ɡ] Gimel גִּימֵל‎ /ˈɡimel/
ג [ʁ] גִימֵל‎
דּ [d] Daleth דָּלֶת‎ /ˈdalɛt/, /ˈdalɛd/
ד [ð] דָלֶת‎
ה [ He הֵא‎ /he/, /hej/
ו [w] Vau וָו‎ /vav/
ז [z] Zain זַיִן‎ /ˈzajin/, /ˈza.in/
ח [χ] Heth חֵית‎ /χet/
ט [t] Teth טֵית‎ /tet/
י [j] Iod יוֹד‎ /jod/, /jud/
כּ [k] Caph כַּף‎ /kaf/
כ [χ] כַף‎ /χaf/
ךּ [k] כַּף סוֹפִית‎ /kaf sofit/
ך [χ] כַף סוֹפִית‎ /χaf sofit/
ל [l] Lamed לָמֶד‎ /ˈlamɛd/
מ [m] Mem מֵם‎ /mem/
ם מֵם סוֹפִית‎ /mem sofit/
נ [n] Nun נוּן‎ /nun/
ן נוּן סוֹפִית‎ /nun sofit/
ס [s] Samech ְסָמֶך‎ /ˈsamɛχ/
ע [ Ain עַיִן‎ /ʕajin/, /ʕa.in/
פּ [p] Pe פֵּא, פֵּה‎ /pe/, /pej/
פ [f] פֵא, פֵה‎ /fe/, /fej/
ף פֵא סוֹפִית,

פֵה סוֹפִית‎

/fe sofit/, /fej sofit/
צ [t͡s] Sade צַדִי, צדיק‎ /ˈtsadi/
ץ צַדִי סוֹפִית,

צדיק סופית‎

/ˈtsadi sofit/
ק [k] Coph קוֹף‎ /kuf/, /kof/
ר [ʁ] Res רֵישׁ‎ /ʁeʃ/
שׁ [ʃ] Sin שִׁין‎ /ʃin/
שׂ [s] שִׂין‎ /sin/
תּ [t] Thau תּו‎ /tav/, /taf/
ת תָו‎
Close

Nexus interni

Notae

Bibliographia

Nexus externi

Wikiwand in your browser!

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.

Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.