Provinciae Maritimae
From Wikipedia, the free encyclopedia
Provinciae Maritimae, simpliciter Maritimae et Maritimae Canadienses, sunt regio Canadae Orientalis, quae in tribus provinciis—Novo Brunsvico, Nova Scotia, Insula Principis Eduardi—consistit. Maritimae, in litore Atlantico patentes, sunt subregio Canadae Atlanticae, quae Terram et Labradorem provinciam boreorientalem etiam comprehendit. Numerus civium anno 2011 fuit 1 813 102.