Ludus personarum
From Wikipedia, the free encyclopedia
Ludus personarum est ludus in quo lusores personarum ficticiarum partes sumunt. Lusores narrant quae volunt personas suas agere dicereque et se delectant res gestas varias verbis fingendo, in iis proelia, inquisitiones, aenigmata atque itinera mirabilia. Ludi finis non est victoria, sed delectatio: usitate nemo lusorum vincit. Saepe, at plurimum in ludis modo litterarum phantasticarum fictis, etiam tabulae geographicae terrarum imaginariarum adduntur ad incepta iucundiora excogitanda, cum lusoribus locos nonnullos praebeant ut urbes, montes, silvas, insulasque ubi res gestae personarum agi possint. Regulae plurimae ludis huius generis sunt, sed lusores latam habent potestatem in personis regendis ludoque agendo secundum arbitrium. Verumtamen omnis actus faustus aut infaustus a systemate quodam regularum censeri potest.
Lusores qui valde amant partes agere nonnumquam sic induti ut consimiles sint personis quas regunt actus narratos etiam imitantur. Qua de causa ludus non solum domi sed etiam apertis spatiis agitur.