Historia Asiae
From Wikipedia, the free encyclopedia
Historia Asiae communes nonnullarum regionum distinctarum in litorali continentis peripheria traditiones historiasque comprehendere videri potest, sicut Asiae Orientalis, Asiae Meridianae, Asiae Meridionalis et Orientalis, et Asiae Occidentalis, culturarum quae per interiores tesquae Eurasianae terras diu coniungebantur.
Peripheria litoralis nonnullas ex orbis terrarum primis civilizationibus religionibusque notis genuit, ubi quaeque ex tribus regionibus maioribus primas civilizationes circum latas planasque valles fluviatiles excoluit. Quae valles fertilissimae erant, quia solum ibi opimum multos radicum fructus ferre poterat. Civilizationes in Mesopotamia, India, Sina multas proprietates inter se communicabant et ut videtur technologias et notiones sicut mathematicam et rotam inter se permutabant. Aliae notiones, sicut ars scribendi, in quaque regione fortasse ortae sunt. Urbes, civitates, regna, et deinde imperia in his terris humilibus nata sunt.