G8
From Wikipedia, the free encyclopedia
G8 vel plenius Grex Octo Civitatum e septem civitatibus omnis terrarum productu domestico maximis et Russia constat. Quae civitates sunt Germania, Francia, Regnum Britanniarum, Italia, Iaponia, Canada, Russia, Civitates Foederatae. Hoc in collegio etiam legati sunt Unionis Europaeae. Hispania sodalem fieri velit quia maiorem reditum nationalem grossum habet quam Canada; secundum Argentariam Mundanam eius reditus nationalis grossus anno 2005o fuit 1100 milliarda dollaria CFA, cum Canadae fuit 1052 milliarda.
Britanniarum Regnum – Rishi Sunak |
Canada – Iustinus Trudeau |
C.F.A. – Joe Biden |
Franco-Gallia – Emmanuel Macron |
Germania – Olaus Scholz |
Iaponia – Fumio Kishida |
Italia – Georgia Meloni |
Russia – Vladimirus Putin (suspendetur) |
His in civitatibus fere tredecim centesimae partes mundi incolarum vivunt, et fere duae partes mundi reditus factus est.
Harum civitatum duces quotannis conveniunt ut res politicas, relationis internationalis, energicas, alimentorum et oeconomicas disputent, temperent, ordinent. Anno 2007 Heiligendamii in Germania mense Iunio conveniunt.